COLONIA

COLONIA
I.
COLONIA
Angliae oppid. apud Antoninum, quae etsi ex distantia videatur esse Subdury, nomen tamen Colne illi magis convenite scribit Talbotus. Vide Colcestria.
II.
COLONIA
oppidum fuit, in quod Romani Magistratus ex urbe cives traduxêre, vel quod sine traductione coloniarum iure donatum erat. Coloniarum autem huiusmodi ratio erat: Quum in urbe Roma multos ex veteribus, novisque incolis paupertate premi intellectum erat, ut censui solvendo non sufficerent, Triumviri a Senatu creabantur, qui locis primûm confoederatis, in quibus Rei publ. expediret propugnaculum constitui, nova edicta proponebant, danda esse nomina ab iis, qui novam coloniam deduci vellent. Sicque et urbs pauperibus exonerabatur, et rei familiaris pondere gravati, ad novas quibus indigerent divitias gratis datas, cum familia accedebant. Accipiebant enim duo, quatuor, aut 6. aut 7. agri iugera, et quandoque plura. Duo item genera coloniarum fuêre Romanae, et Latinae, Omnes
constabant e Civibus Romanis in colonias exeuntibus. Romanae dicebantur eae, quae iura civiratis Romanae possiderent. Itaque Cives Romani semper erant, et ferendi suffregii potestatem habebant, cuius generis erant Coloniae multae in Gallia Togata. Cicer. ep. 1. l. 1. ad Att. Videtur in suffragiis multum posse Gallia. Latinae coloniae dicebantur eae, quae ius Latii haberent, quod intra ius Romanae civitatis erat. Nic. Lloydius. In his Romani porro, sicut Graeci in suis Coloniis, Diis patriis templa moliri, opera publica, ac prae cipua ibi loca eartsm urbium, ex quibus orti essent, structurâ exprimete, partiisque nominibus unâ cum fluviis et montibus appellare; nonnumquam etiam novam urbem veteris urbis et matris suae appellatione honorare, ne patriae desideriô torquerentur, consueverant. Hinc apud Virgilium Helenus in Epiro Pergama Iuliacamque arcem ad undam falsi Simoentis, dicitur condidisse, l. 3. Aen. v. 302. Eius moris tenaces fuêre Romani, proin Colonia Agrippina Ubiorum Capitolium, Arelate Circum, Amphitheatrum, Palatium, Monetam; Augusta Trevirorum Circum Maximum, Amphitheartum, Capitolium ad ripam Mosellae, Horrea publica, Basilicas, Monetam, Campum Martium: item Palatium duplex, Palatium vetus et Horreum vel Palatium Dagoberti: Nemausus Amphitheatrum et Basilicam Plotinae, cum aquae ductu: Lugdunum Amphitheatrum, Theatrum, Forum Vetus, Monetam, Palatium, etc. Vienna Amphitheatrum, Palatium intramuranum, Montem Quirinalem: Tolosa, preater coetera, Capitolium altissimum, Iovi, Iunoni ac Minervae sacrum, ut de aliis taceam, ad morem veteris Romae, habuerunt. Hadr, Vales. Notit. Gall. in praef. Quid Colonia a municipio differat, Gellius, l. 16. c. 13. tractat: Municipia, inquit, quid et quô iure sint, quantumque a Colonia differant, ignoramus, existimamusque meliore conditione esse colonias, quam municipia. Coeterum de Colomts vide S. Iulium Frontinum. Modus Colonias deducendi, ex Ioh. Rosino, Antiqq. Rom. l. 7. c. 47. hic fuit; Cum lege aliquâ a plebe scitum, aut Senatusconsultô decretum esset, Coloniam aliquam deduci, et numerus colonorum scriptus esser, creabantur Comitiis Tributis, modo per Consulem, modo per Preatorum urbanum Curatores, qui illam deducerent, interdum tres, interdum plures, qui inde Triumviri vel Quinqueviri vel Septemviri, vel Decemviri vel Vigintiviri Coloniae deducendae, aut agris dandis attribuendisve appellabautur. Hi postquam creati erant, Colonos in locum destinatum sub vexillo, quasi exserictum aliquem, deducebant, Duce e Curatoribus agrariis delectô. Ubi vero colonos in agris, quo deducendi erant, collocârunt, tum aratrô urbem agrumque circumscribebant; quô factô agri divisionem ac suae cuique partis assignationem sunt aggressi; Unde agros colomarum
divisos et assignatos dici notavit Frontinus. Fuit autem hoc munus difficillimum, ac molestiae saepe plenissimum, propter odium colonorum quod illi facile poterant, non pro voto cuique assignando, incurrete: Fiebant vero omnia auspicato, quô fine Curatoribus illis Pullarius adiungi solitus est. Idem, l. 10. c. 23. et 24. de Republ. Coloniarum prolixe agit, docetque inter alia, praeter Colonias et Municipia, Praefecturas fuisse inter Italicas civitates, quarum conditio durissima fuerit, vide in voce Praefectura. Porro Foederatas civitates, quae aliquid ex foedere populo Romano debentes, in coeteris liberae erant: Reliqua omnia provinciarum nomine venisse. Plura de Coloniis vide apud Marc. Velserum, l. 4. et 5. Rer. Aug. Vindelicarum: de Colomiis militaribus inprimis Sigonium, de Antiq. iure Italiae, l. 3. c. 4. etc. Adde Salmas. ad Solin. p. 674. et seqq. ubi de Coloniarum metatione et limitatione, de Coloniarum item deducendarum ratione, varia.
III.
COLONIA
urbs Cappadociae in Armeniae minoris confinio, Taxata hodie. Item oppid. parvum Hetruriae, Colona dicta. Est etiam oppid. amplum venetiae in agro Veronensi, hodie Cologna.
IV.
COLONIA
urbs alias Allobrogum, nunc vicus Galliae ad Rhodanum, in Bressia, et regiuncul. Gessia, ad radices Iurassi, prope Clausulas, e regione Sabaudiae. 5. leuc. infra Genevam; Vulgo Coulogne.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Colonia — puede referirse a: Contenido 1 Biología 2 Ciencias sociales 3 Topónimo 3.1 América 3.2 Europa …   Wikipedia Español

  • Colonia — steht für: eine Siedlung im Römischen Reich, deren Bürger das Römische Bürgerrecht besaßen: Colonia (Rom) ein Departement in Uruguay: Colonia (Departamento) eine Stadt in Uruguay: Colonia del Sacramento den in romanischen Sprachen gebräuchlichen… …   Deutsch Wikipedia

  • Colonia — may refer to: Places Colonia (Palestine), an Arab village destroyed by Haganah forces in April 1948 Colonia del Sacramento, the oldest city in Uruguay and a UNESCO World Heritage site Colonia Department, a departamento in south western Uruguay,… …   Wikipedia

  • Colonia — • A titular see of Armenia • A titular see in Armenia Prima Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Colonia     ♦ Colonia …   Catholic encyclopedia

  • colonia (1) — {{hw}}{{colonia (1)}{{/hw}}s. f. 1 Nei diritti antichi, comunità di cittadini lontana dalla madrepatria | Territorio distinto dalla madrepatria e alla stessa assoggettato da vincoli militari, politici, giuridici ed economici: le colonie… …   Enciclopedia di italiano

  • colonia — sustantivo femenino 1. Territorio ocupado y administrado por un gobierno extranjero que está situado fuera de sus fronteras: Río Muni ha sido una colonia española. 2. Grupo de personas que se establecen en un país o territorio, distinto del suyo… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • colonia — f. microb. Conjunto de microorganismos visibles macroscópicamente y que se han desarrollado a partir de un progenitor común. Medical Dictionary. 2011. colonia …   Diccionario médico

  • colônia — s. f. 1. Grupo de compatriotas que se estabelecem fora do seu país. 2. Povoação feita por colonos. 3. Território em que imperam colonos sujeitos ao governo da metrópole. 4. Reunião de pessoas e mesmo de animais que vivem em comum: uma colônia de… …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • colónia — s. f. 1. Grupo de compatriotas que se estabelecem fora do seu país. 2. Povoação feita por colonos. 3. Território em que imperam colonos sujeitos ao governo da metrópole. 4. Reunião de pessoas e mesmo de animais que vivem em comum: uma colônia de… …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Colonia — Colonia, NJ U.S. Census Designated Place in New Jersey Population (2000): 17811 Housing Units (2000): 6254 Land area (2000): 3.876943 sq. miles (10.041235 sq. km) Water area (2000): 0.007276 sq. miles (0.018846 sq. km) Total area (2000): 3.884219 …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Colonia, NJ — U.S. Census Designated Place in New Jersey Population (2000): 17811 Housing Units (2000): 6254 Land area (2000): 3.876943 sq. miles (10.041235 sq. km) Water area (2000): 0.007276 sq. miles (0.018846 sq. km) Total area (2000): 3.884219 sq. miles… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”